|
|
Author: * lupus Augustus -
1 Post
on this thread out of
1 Post
sitewide.
Date: May 1, 2008 - 16:36
ave. mense decembris, anno domini MMVII, in agro Cremonensi Italiae Septemtrionalis, cum agricola hortum suum araret, inventus est puteus forma antiquissima et necnon cognita. Haec mensurae: decem passuum profunditate, duo passuum largitate, quattuor passuum circuitu. Suspenso rustico labore, auctoritate publica advigilante, socii circuli historici cremonensis gratis et amore antiquitatis vestigiarum locum purgaverunt atque puteum effoderunt cum maximo labore. consulente praeside societatis archaeologicae cremonensis et vigilantibus militibus, nonnullae gemmae et nummi plurimi inventi sunt. haec, cum aliis vetustissimis reliquiis putei, indagata sunt a clarissimis professoribus Universitatis Studiorum Mediolanensis. Quaeritur an gemmae celtae an romanae sint: opinione virorum eruditorum, puteus videtur ad villam romanam pertinuisse, quae in agro cremonensi aedificata est circiter primo saeculo ante christum natum ineunte. Tamen in agro cremonensi nonnullae rusticae villae eiusmodi constructae sunt a colonis romanis et felicitate loci et abundantia aquarum, quae etiam inveniendae sunt. vale
|
|